Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[41]
Itaque contra
est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest,
nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam1 pertinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae
relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut
vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit.
Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc
diceret, primos suos quasi coeptus2 appetendi fuisse,
ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset.
nondum autem explanatum satis erat, quid maxime
natura vellet. explanetur igitur. quid ergo3 aliud intellegetur4 nisi uti ne quae5 pars naturae neglegatur?
in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute
finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio
naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante explanationem tenebamus, relinquamus. ergo id est convenienter naturae vivere, a natura discedere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.