Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[12]
De summo autem bono, quia duo genera librorum
sunt, unum populariter scriptum, quod ἐξωτερικόν
appellabant, alterum limatius, quod in commentariis
reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in
summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos
quidem, quos nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed
cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod philosophia1 spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita
in potestate sapientis an possit aut labefactari aut
eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter
eos2 et dubitari videtur. quod maxime efficit Theophrasti de beata vita liber, in quo multum admodum
fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit
beatam praestare vitam3 sapientia. Haec mihi videtur
delicatior,4 ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis
vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et
eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de
moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed
non video, cur non potuerit patri similis esse filius.
Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum
modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, firmitatis et roboris. Simus igitur contenti his.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.