Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[29]
itaque illa
duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium
autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed
in animo tantum modo cogitatione possumus morbum
ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus
aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et
repugnantia. non enim omne vitium paris habet dissensiones,1 ut eorum, qui non longe a sapientia absunt,
adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est
insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et
aegrotationes2 partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.