previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Satura III


Quamvis digressu veteris confusus amici
laudo tamen, vacuis quod sedem figere Cumis
destinet atque unum civem donare Sibyllae.
ianua Baiarum est et gratum litus amoeni
5secessus, ego vel Prochytam praepono Suburae;
nam quid tam miserum, tam solum vidimus, ut non
deterius credas horrere incendia, lapsus
tectorum adsiduos ac mille pericula saevae
urbis et Augusto recitantes mense poetas?
10Sed dum tota domus raeda componitur una,
substitit ad veteres arcus madidamque Capenam,
hic, ubi nocturnae Numa constituebat amicae,
nunc sacri fontis nemus et delubra locantur
Iudaeis, quorum cophinus faenumque supellex
15(omnis enim populo mercedem pendere iussa est
arbor et eiectis mendicat silva Camenis).
in vallem Egeriae descendimus et speluncas
dissimiles veris, quanto praesentius1 esset
numen aquis, viridi si margine clauderet undas
20herba, nec ingentium violarent marmora tofum.
Hic tunc Vmbriciusquando artibus,’ inquit, ‘honestis
nullus in urbe locus, nulla emolumenta laborum,
res hodie minor est here quam fuit atque eadem cras
deteret exiguis aliquid, proponimus illuc
25ire, fatigatas ubi Daedalus exuit alas,
dum nova canities, dum prima et recta senectus,
dum superest Lachesi quod torqueat et pedibus me
porto meis nullo dextram subeunte bacillo.
cedamus patria, vivant Artorius istic
30et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt,
quis facile est aedem conducere flumina portus,
siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver,
et praebere caput domina venale sub hasta,
quondam hi cornicines et municipalis harenae
35perpetui comites notaeque per oppida buccae
munera nunc edunt et, verso pollice vulgus
cum2 iubet, occidunt populariter; inde reversi
conducunt foricas, et cur non omnia, cum sint 3
quales ex humili magna ad fastigia rerum
40extollit quotiens voluit Fortuna iocari?


Quid Romae faciam? mentiri nescio: librum,
si malus est, nequeo laudare et poscere; motus
astrorum ignoro; funus promittere patris
nec volo nec possum; ranarum viscera numquam
45inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter,
quae mandat, norunt alii; me nemo ministro
fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam
mancus et extinctae corpus non utile dextrae,
quis nunc diligitur nisi conscius et cui fervens
50aestuat occultis animus semperque tacendis?
nil tibi se debere putat, nil conferet umquam,
participem qui te secreti fecit honesti:
carus erit Verri qui Verrem tempore quo vult
accusare potest, tanti tibi non sit opaci
55omnis harena Tagi quodque in mare volvitur aurum,
ut somno careas ponendaque praemia sumas
tristis, et a magno semper timearis amico.


Quae nunc divitibus gens acceptissima nostris
et quos praecipue fugiam, properabo fateri,
60nec pudor opstabit. non possum ferre, Quirites,
Graecam urbem; quamvis quota portio faecis Achaei?
iam pridem Syrus in Tiberim defluxit Orontes,
et linguam et mores et cum tibicine chordas
obliquas nec non gentilia tympana secum
65vexit et ad circum iussas prostare puellas.
ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra!
rusticus ille tuus sumit trechedipna, Quirine,
et ceromatico fert niceteria collo,
hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta,
70hic Andro, ille Samo, hic Trallibus aut Alabandis
Esquilias dictumque petunt a vimine collem,
viscera magnarum domuum dominique futuri,
ingenium velox, audacia perdita, sermo
promptus et Isaeo torrentior: ede quid illum
75esse putes? quemvis hominem secum attulit ad nos:
grammaticus rhetor geometres pictor aliptes
augur schoenobates medicus magus: omnia novit
Graeculus esuriens; in caelum iusseris ibit.
in summa non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax
80qui sumpsit pinnas, mediis sed natus Athenis.


Horum ego non fugiam conchylia? me prior ille
signabit fultusque toro meliore recumbet,
advectus Romam quo pruna et cottona vento?
usque adeo nihil est, quod nostra infantia caelum
85hausit Aventini baca nutrita Sabina?


Quid quod adulandi gens prudentissima laudat
sermonem indocti, faciem deformis amici,
et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis Antaeum procul a tellure tenentis,
90miratur vocem angustam, qua deterius nec
ille sonat quo mordetur gallina marito?
haec eadem licet et nobis laudare, sed illis
creditur, an melior, cum Thaida sustinet aut cum
uxorem comoedus agit vel Dorida nullo
95cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur,
non persona, loqui; vacua et plana omnia dicas
infra ventriculum et tenui distantia rima.
nec tamen Antiochus nec erit mirabilis illic
aut Stratocles aut cum molli Demetrius Haemo:
100natio comoeda est. rides, maiore caehinno
concutitur; flet, si lacrimas conspexit amici,
nec dolet; igniculum brumae si tempore poscas,
accipit endromidem; si dixerisaestuo,” sudat.
non sumus ergo pares: melior, qui semper et omni
105nocte dieque potest aliena sumere vultum
a facie, iactare manus, laudare paratus,
si bene ructavit, si rectum minxit amicus,
si trulla inverso crepitum dedit aurea fundo.


Praeterea sanctum nihil est neque4 ab inguine tutum,
110non matrona Laris, non filia virgo, neque ipse
sponsus levis adhuc, non filius ante pudicus;
horum si nihil est, aviam resupinat amici,
scire volunt secreta domus atque inde timeri.5
et quoniam coepit Graecorum mentio, transi
115gymnasia atque audi facinus maioris abollae.
Stoicus occidit Baream delator amicum
discipulumque senex, ripa nutritus in illa,
ad quam Gorgonei delapsa est pinna caballi.
non est Romano cuiquam locus hic, ubi regnat
120Protogenes aliquis vel Diphilus aut Hermarchus,
qui gentis vitio numquam partitur amicum,
solus habet, nam cum facilem stillavit in aurem
exiguum de naturae patriaeque veneno,
limine summoveor, perierunt tempora longi
125servitii; nusquam minor est iactura clientis.


Quod porro officium, ne nobis blandiar, aut quod
pauperis hic meritum, si curet nocte togatus
currere, cum praetor lictorem impellat et ire
praecipitem iubeat dudum vigilantibus orbis,
130ne prior Albinam et Modiam collega salutet?
divitis hic servo claudit latus ingenuorum
filius; alter enim quantum in legione tribuni
accipiunt donat Calvinae vel Catienae,
ut semel aut iterum super illam palpitet; at tu,
135cum tibi vestiti facies scorti placet, haeres
et dubitas alta Chionen deducere sella,
da testem Romae tam sanctum quam fuit hospes
numinis Idaei, procedat vel Numa vel qui
servavit trepidam flagranti ex aede Minervam:
140protinus ad censum, de moribus ultima fiet
quaestio. ‘quot pascit servos? quot possidet agri
iugera? quam multa magnaque paropside cenat?’
quantum quisque sua nummorum servat in arca,
tantum habet et fidei, iures licet et Samothracum
145et nostrorum aras, contemnere fulmina pauper
creditur atque deos dis ignoscentibus ipsis.


Quid quod materiam praebet causasque iocorum
omnibus hic idem, si foeda et scissa lacerna,
si toga sordidula est et rupta calceus alter
150pelle patet, vel si consuto vulnere crassum
atque recens linum ostendit non una cicatrix?
nil habet infelix paupertas durius in se,
quam quod ridiculos homines facit. “exeat,” inquit,
si pudor est, et de pulvino surgat equestri
155cuius res legi non sufficit, et sedeant hic
lenonum pueri quocumque ex fornice nati;
hic plaudat nitidi praeconis filius inter
pinnirapi cultos iuvenes iuvenesque lanistae”:
sic libitum vano, qui nos distinxit, Othoni.
160quis gener hic placuit censu minor atque puellae
sarcinulis impar? quis pauper scribitur heres?
quando in consilio est aedilibus? agmine facto
debuerant olim tenues migrasse Quirites.


Haut facile emergunt quorum virtutibus opstat
165res angusta domi, sed Romae durior illis
conatus: magno hospitium miserabile, magno
servorum ventres, et frugi cenula magno,
fictilibus cenare pudet, quod turpe negabis
translatus subito ad Marsos mensamque Sabellam
170contentusque illic Veneto duroque cucullo.


Pars magna Italiae est, si verum admittimus, in qua
nemo togam sumit nisi mortuus, ipsa dierum
festorum herboso colitur si quando theatro
maiestas tandemque redit ad pulpita notum
175exodium, cum personae pallentis hiatum
in gremio matris formidat rusticus infans,
aequales habitus illic similesque videbis
orchestram et populum, clari velamen honoris
sufficiunt tunicae summis aedilibus albae,
180hic ultra vires habitus nitor, hic aliquid plus
quam satis est interdum aliena sumitur arca.
commune id vitium est, hic vivimus ambitiosa
paupertate omnes, quid te moror? omnia Romae
cum pretio, quid das, ut Cossum aliquando salutes,
185ut te respiciat clauso Veiento labello?
ille metit barbam, crinem hic deponit amati;
plena domus libis venalibus; accipe, et istud
fermentum tibi habe: praestare tributa clientes
cogimur et cultis augere peculia servis.


190Quis timet aut timuit gelida Praeneste ruinam
aut positis nemorosa inter iuga Volsiniis aut
simplicibus Gabiis aut proni Tiburis arce?
nos urbem colimus tenui tibicine fultam
magna parte sui; nam sic labentibus obstat
195vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum,
securos pendente iubet dormire ruina,
vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli
nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert
Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:
200tu nescis; nam si gradibus trepidatur ab imis,
ultimus ardebit quem tegula sola tuetur
a pluvia, molles ubi reddunt ova columbae,
lectus erat Codro Procula minor, urceoli sex
ornamentum abaci nec non et parvulus infra
205cantharus et recubans sub eodem marmore Chiron,
iamque vetus graecos servabat cista libellos
et divina opici rodebant carmina mures,
nil habuit Codrus, quis enim negat? et tamen illud
perdidit infelix totum nihil, ultimus autem
aerumnae est cumulus, quod nudum et frusta rogantem6
nemo cibo, nemo hospitio tectoque iuvabit.


Si magna Asturici cecidit domus, horrida mater,
pullati proceres, differt vadimonia praetor,
tum gemimus casus urbis, tunc odimus ignem,
215ardet adhuc, et iam accurrit qui marmora donet,
conferat inpensas; hic nuda et candida signa,
hic aliquid praeclarum7 Euphranoris et Polycliti,
hic8 Asianorum vetera ornamenta deorum,
hic libros dabit et forulos mediamque Minervam,
220hic modium argenti, meliora ac plura reponit
Persicus, orborum lautissimus et merito iam
suspectus tamquam ipse suas incenderit aedes.


Si potes avelli circensibus, optima Sorae
aut Fabrateriae domus aut Frusinone paratur
225quanti nunc tenebras unum conducis in annum.
hortulus hic puteusque brevis nec reste movendus
in tenuis plantas facili diffunditur haustu,
vive bidentis amans et culti vilicus horti,
unde epulum possis centum dare Pythagoreis.
230est aliquid, quocumque loco, quocumque recessu
unius sese dominum fecisse lacertae.


Plurimus hic aeger moritur vigilando (set ipsum
languorem peperit cibus inperfectus et haerens
ardenti stomacho), nam quae9 meritoria somnum
235admittunt? magnis opibus dormitur in urbe.
inde caput morbi, raedarum transitus arto
vicorum in flexu10 et stantis convicia mandrae
eripient somnum Druso vitulisque marinis.
si vocat officium, turba cedente vehetur
240dives et ingenti curret super ora Liburna
atque obiter leget aut scribet vel dormiet intus;
namque facit somnum clausa lectica fenestra,
ante tamen veniet: nobis properantibus opstat
unda prior, magno populus premit agmine lumbos
245qui sequitur; ferit hic cubito, ferit assere duro
alter, at hic tignum capiti incutit, ille metretam.
pinguia crura luto, planta mox undique magna
calcor, et in digito clavus mihi militis haeret.


Nonne vides quanto celebretur sportula fumo?
250centum convivae, sequitur sua quemque culina.
Corbulo vix ferret tot vasa ingentia, tot res
inpositas capiti, quas recto vertice portat
servulus infelix et cursu ventilat ignem,
scinduntur tunicae sartae modo, longa coruscat
255serraco veniente abies, atque altera pinum
plaustra vehunt; nutant alte populoque minantur.
nam si procubuit qui saxa Ligustica portat
axis et eversum fudit super agmina montem,
quid superest de corporibus? quis membra, quis ossa
260invenit? obtritum vulgi perit omne cadaver
more animae, domus interea secura patellas
iam lavat et bucca foculum excitat et sonat unctis
striglibus et pleno componit lintea guto.
haec inter pueros varie properantur, at ille
265iam sedet in ripa taetrumque novicius horret,
porthmea nec sperat caenosi gurgitis alnum
infelix nec habet quem porrigat ore trientem.


Respice nunc alia ac diversa pericula noctis:
quod spatium tectis sublimibus unde cerebrum
270testa ferit, quotiens rimosa et curta fenestris
vasa cadant, quanto percussum pondere signent
et laedant silicem, possis ignavus haberi
et subiti casus inprovidus, ad cenam si
intestatus eas: adeo tot fata, quot illa
275nocte patent vigiles te praetereunte fenestrae.
ergo optes votumque feras miserabile tecum,
ut sint contentae patulas defundere pelves.


Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
dat poenas, noctem patitur lugentis amicum
280Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus;
ergo non aliter poterit dormire: quibusdam
somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis
atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
vitari iubet et comitum longissimus ordo,
285multum praeterea flammarum et aenea lampas;
me, quem luna solet deducere vel breve lumen
candelae, cuius dispenso et tempero filum,
contemnit, miserae cognosce prohoemia rixae,
si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum,
290stat contra starique iubet: parere necesse est;
nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
fortior? “unde venis? ”, exclamat, ‘cuius aceto,
cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
sutor et elixi vervecis labra comedit?
295nil mihi respondes? aut dic aut accipe calcem.
ede ubi consistas; in qua te quaero proseucha?’
dicere si temptes aliquid tacitusve recedas,
tantumdem est: feriunt pariter, vadimonia deinde
irati faciunt, libertas pauperis haec est:
300pulsatus rogat et pugnis concisus adorat
ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.


Nec tamen haec tantum metuas, nam qui spoliet te
non derit clausis domibus, postquam omnis ubique
fixa catenatae siluit compago tabernae.
305interdum et ferro subitus grassator agit rem;
armato quotiens tutae custode tenentur
et Pomptina palus et Gallinaria pinus,
sic inde huc omnes tamquam ad vivaria currunt
qua fornace graves, qua non incude catenae?
310maximus in vinclis ferri modus, ut timeas ne
vomer deficiat, ne marrae et sarcula desint.
felices proavorum atavos, felicia dicas
saecula quae quondam sub regibus atque tribunis
viderunt uno contentam carcere Romam.


315His alias poteram et pluris subnectere causas;
sed iumenta vocant et sol inclinat, eundum est;
nam mihi commota iam dudum mulio virga
adnuit. ergo vale nostri memor, et quotiens te
Roma tuo refici properantem reddet Aquino,
320me quoque ad Helvinam Cererem vestramque Dianam
converte a Cumis, saturarum ego, ni pudet illas,
auditor11 gelidos veniam caligatus in agros.

1 praestantius pΨ: presentius Vind.

2 quem Ψ: cum PAUBüch. and Housman

3 Büch. punctuates et cur non? omnia cum sint.

4 P defective here. Most MSS. have aut for est. Housman reads aut tibi.

5 Pinzger rejects

6 est PRAO

7 praeclarum P: Housman conj. praedarum.

8 hic conj. by Jahn and confirmed by O and Vind.: haec P Büch.: Housman conj. aera.

9 Housman adopts the conj. quem (Hadr. Valesius): quae PALO.

10 Büch. and Owen read inflexu, after PVind.Ψ: Housman in flexu. See Journal of Phil. No. 67, p. 40.

11 auditor PVind. Büch. (1910): adiutor ΨBüch. (1893).

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: