previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo,
debitor est vitae qui tibi, Sexte, suae.
qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis:
5sive trahis vultus, equidem peccasse fatebor,
delicti tamen est causa probanda mei.
non potuit mea mens, quin esset grata, teneri.
sit precor officio non gravis ira pio.
o,1 quotiens ego sum libris mihi visus in 2 istis
10 impius, in nullo quod legerere loco!
o, quotiens, alii cum vellem scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
ipse mihi placuit mendis in talibus error,
et vix invita facta litura manu est,
15"viderit! ad summam " dixi " licet ipse queratur!
hanc 3 pudet offensam non meruisse prius."
da mihi, siquid ea est, hebetantem pectora Lethen.
oblitus potero non tamen esse tui.
idque sinas oro, nec fastidita repellas
20verba, nec officio crimen inesse putes,
et levis haec meritis referatur gratia tantis:
si minus, invito te quoque gratus ero. [p. 426]
numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus,
nec mihi munificas arca negavit opes.
25 nunc quoque nil subitis clementia territa fatis
auxilium vitae fertque 4 feretque meae.
unde rogas forsan fiducia tanta futuri
sit mihi? quod fecit, quisque tuetur opus.
ut Venus artificis labor est et gloria Coi,
30aequoreo madidas quae premit imbre comas:
arcis ut Actaeae vel eburna vel aerea 5 custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu:
vindicat ut Calamis laudem, quos fecit, equorum:
ut similis verae vacca Myronis opus:
35 sic ego pars rerum non ultima, Sexte, tuarum
tutelaeque feror munus opusque tuae.

1 o di

2 in ab

3 hanc a, i.e. a!

4 feretque vel refertque vel referta

5 aenea: aerea ς

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (10 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: