Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[68]
sed cur nolunt Catones1? Attico genere
[p. 1020]
dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque
utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem!
Gratum est tamen quod volunt.2—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior
est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim
tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et
adde numeros et ut3 aptior sit oratio, ipsa verba compone et
quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.