Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[244]
Tum Atticus: Tu quidem de faece, inquit, hauris idque
iam dudum, sed tacebam; hoc vero non putabam, te usque
ad Staienos et Autronios esse venturum. Non puto, inquam, existimare te ambitione me labi, quippe de mortuis;
sed ordinem sequens in memoriam notam et aequalem
necessario incurro. Volo autem hoc perspici, omnibus
conquisitis, qui in multitudine dicere ausi sint, memoria
quidem dignos1 perpaucos, verum23 qui omnino nomen
[p. 1073]
habuerint, non ita4 multos fuisse. Sed ad sermonem institutum revertamur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.