Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[120]
cum illa1
[p. 2037]
divina cognoverit, nolo ignoret ne2 haec quidem humana.
Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid
est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum
patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris
ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae
veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam3
imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem
nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque
temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum
septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire
autem quid ante quam natus sis accident, id est semper
esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria4
rerum veterum cum superiorum5 aetate contexitur?
commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio
summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et
fidem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.