previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Contra spem sed gratissimum mihi accidit, ut tertio apographo invento multo certius iam liceret de ipso archetypo referre. huius (F) exempla duo sunt gemella, codex Athous Laurae 587 (r), cuius conlationem industriae Caroli Fredrich debeo, qui mea gratia montem sacrum adiit, comi patrum venerabilium hospitio acceptus; alter codex Ambrosianus est B 98, a Keilio in Schneideri usum conlatus. ego olim Ambrosianum reieceram tamquam mixtis E et A lectionibus contaminatum, neque aliter in Homero sensit G. Hollander. aliter sentiendum esse liquido constaret, si Athous re vera saeculo xiv scriptus esset, sicut fertur. quod ex unius versus imagine quam Fredrich delineavit neque negare neque affirmare audeo, probabilius autem videtur, librum saeculo xv sicut ceteros in Italia scriptum esse. at pater qui huic cum Ambrosiano communis est iam ante E, quamquam ab homine neque religioso neque docto, ex archetypo descriptus est, eoque nomine magni habendus. quod ut appareret atque omnino recensionis meae rationes examinari possent, de eis versibus hoc loco explicatius agere constitui, quorum lectio in archetypo maxime obscura erat. 4, 255 ἄεισαν F: ἤεισαν pd, ἔβησαν mq, om. A. 5, 78 θεμιτά F: θέμιδες E, om. A q.

107 πόσσα F Lascaris: ὅσσα pm2 Politianus, πᾶσσα qm1, om. A. 108 πόσσα F pd: ὅσσα m2 Politianus, πάσσα q, om. A m1. 128 δωσῶ καὶ βιότου τέρμα πολυχρόνιον F Lascaris Politianus: δ. δὲ βοιωτοῦ τ. π. p, δωσῶ καὶ ... πολυχρόνιον q1, δὲ βιότου τέρμα q2, ... καὶ ... πολυχρόνιον m1, supplet m2; tantum πολυχρόνιον A. 136 ψεύδεα ... αι θυγάτηρ F (αἱ r deteriores f); nihil nisi θυγάτηρ E, om. A m1 q1. 6, 13 διέβας F: διέβενεν p, διέβαινεν Lasc., δὴ m, om. q, δι omisso reliquo versu A. 15 τρὶς δ᾽ ἐπὶ καλλιχόροιο χαμάδις ἐκαθίσσαο φρητί F dett.: in καλλι exit Adp, in ἐπί mq, καλλίχορον φρέαρ ἐκαλεῖτο ἐν Ἐλευσῖνι Schol. 6, 17 δηοῖ F Lascaris: διῆ p, δηοῦς mq, δ . . A. 18 ἐάν δοτα (f, ἐὰν δότα r, ἑαδότα Draco Strat. p. 43) τέθμια δῶκε F: ἑαδόd -p, ἑα q2, om. A mq1. 22 ὑπερβασίας ἀλεείνηι F Schol. q: ὑπερβασίας pd, ὑπερβα-A, ὑπερ-q2, om. mq1, 23 initio π A: om. EF, in fine ἰδέσθαι pd dett.: om. AF mq. 86 ἀμιθρεῖ Ruhnken, ἀριθμεῖ Lascaris: ἀμι Ap, ἀμ-q, m2 in rasura ἔβοσκεν, ἀμέλγει F. 118 ἄσατε F: om. AE. plurimos locos, in quibus EF verba servant ab A omissa praetereo. sed haec opinor sufficiunt, ut F recte aestimetur. minime liber est interpolatione; ego certe regium puerum Erysichthonem numerasse non mulsisse greges suos credo, 6, 86. sed etiam E interpolavit θέμιδες 5, 78. alia facile poterant suppleri, sed mirum quod nulla ceteroquin ex F recipienda est emendatio, atque ἄισατε 6, 118, quod olim sprevi, meo ἄρχετε propter tempus praestat, cum ἐπιφθέγξασθε sequatur. neque displicere potest quod virgines cantu salutare deam iubentur, nuptae χαῖρε tantum clamare. cardo autem vertitur in versu 6, 15, quem item tamquam interpolatum contempseram. quod me fecisse nunc erubesco. nam φρητί dativus non interpolatorem, sed Callimachum prodit auctorem, quippe qui propria inventa repetere soleat. laudatur enim in Clementis scholiis versus item de Cerere compositus Καλλιχόρωι δ᾽ ἐπὶ φρητὶ καθέζετο παιδὸς ἄπυστος (fgm. 403), quem frustra hic inserebat Naekius. scholia autem Clementis, servata in uno Apologetarum codice Parisino eiusque apographo Mutinensi, vix poterat excribere interpolator. porro tribreve χαμάδις ultimam in arsi producere a vera Callimachi arte non recedit (cf. 2, 19, 4, 83, de quarto pede 4, 263). denique ἐκαθίσσαο, consedisti, a grammatica non potest vituperari; transitivum ἐκαθίσσατο eodem versus loco est 3, 233. quae cum ita esse animadvertissem, et restitui quae praeiudicio ductus abieceram et ad reconcinnandum archetypum apographon F constanter advocavi.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: