Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
te benevolentiam exercitus equitumque expertum vehementer gaudeo. de Dolabella, ut scribis, si quid habes novi, facies me certiorem; in quo delector me ante providisse, ut tuum iudicium liberum esset cum Dolabella belli gerendi. id valde pertinuit, ut ego tum intellegebam, ad rem publicam, ut nunc iudico, ad dignitatem tuam. [2] * * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: “mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.
” [3] opprimemini, mihi crede, Brute, nisi provideritis; neque enim populum semper eundem habebitis neque senatum neque senati ducem. haec ex oraculo Apollinis Pythi edita tibi puta; nihil potest esse venus. xv K. Maias.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.