This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[2] quod scribis mihi trium Antoniorum unam atque eandem causam esse, quid ego sentiam mei iudici esse: statuo nihil nisi hoc, senatus aut populi Romani iudicium esse de iis civibus qui pugnantes non interierint. ‘at hoc ipsum’ inquies ‘inique facis qui hostilis animi in rem publicam homines civis appelles.’ immo iustissime. quod enim nondum senatus censuit nec populus Romanus iussit, id adroganter non praeiudico neque revoco ad arbitrium meum. illud quidem non muto, quod ei quem me occidere res non coegit neque crudeliter quicquam eripui neque dissolute quicquam remisi habuique in mea potestate quoad bellum fuit. multo equidem honestius iudico magisque quod concedere possit res publica miscrorum fortunam non inscctari quam infinite tribucre potentibus quac cupiditatem et adrogantiam incendere possint.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.