previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis.

[2] de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.

[3] quod me de Antonio consulis, quoad Bruti exitum cognorimus custodiendum puto. ex iis litteris quas mihi misisti, Dolabella Asiam vexare videtur et in ea se gerere taeterrime. compluribus autem scripsisti Dolabellam a Rhodiis esse exclusum. qui si ad Rhodum accessit, videtur mihi Asiam reliquisse. id si ita est, istic tibi censeo commorandum; sineam semel cepit, mihi crede, non erit id. Apr.† at in Asiam censeo persequendum. nihil mihi videris hoc tempore melius acturus. [4] quod egere te duabus necessariis rebus scribis, supplemento et pecunia, difficile consilium est. non enim mihi occurrunt facultates quibus uti te posse videam praeter illas quas senatus decrevit, ut pecunias a civitatibus mutuas sumeres. de supplemento autem non video quid fleri possit. tantum enim abest ut Pansa de exercitu suo aut dilectu tibi aliquid tribuat, ut etiam moleste ferat tam multos ad te ire voluntarios, quo modo equidem credo, quod iis rebus quae in Italia decernuntur nullas copias nimis magnas esse arbitretur, quo modo autem multi suspicantur, quod ne te quidem nimis firmum esse velit; quod ego non suspicor.

[5] quod scribis te ad Tertiam sororem et matrem scripsisse ut ne prius ederent ea quae gesta a Cassio essent quam mihi visum esset, video te veritum esse, id quod verendum fuit, ne animi partium Caesaris, quo modo etiam nunc partes appellantur, vehementer commoverentur. sed ante quam tuas litteras accepimus, audita res erat et pervulgata; tui etiam tabellarii ad multos familiaris tuos litteras attulerant. qua re neque supprimenda res erat, praesertim cum id fieri non posset, neque, si posset, non divulgandam potius quam occultandam putaremus.

[6] de Cicerone meo et, si tantum est in eo quantum scribis, tantum scilicet quantum debeo gaudeo et, si quod amas eum eo maiora facis, id ipsum incredibiliter gaudeo a te eum diligi.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: