Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
letter 1letter 2letter 3letter 4
Scr. Dyrrhachi inter xvi et xii K. Quint. a.
706
(48)
.
CICERO ATTICO salutem
letter 5letter 6letter 7letter 8letter 9letter 10letter 11letter 12letter 13letter 14letter 15letter 16letter 17
Scr. Brundisi
xvii K. Quint.
a. 707 (47).
CICERO ATTICO salutem
letter 18letter 19letter 20letter 21letter 22letter 23letter 24letter 25
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a praesentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat. [2] Fufius est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne conversum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo. cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. xiii Kal. Ian.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.