Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[6] quod de agraria lege quaeris, sane iam videtur refrixisse. quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse, sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est non ut ego de optima illa mea ratione decederem sed ut ille esset melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. quid? si etiam Caesarem cuius nunc venti valde sunt secundi reddo meliorem, num tantum obsum rei publicae?
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.