Hide browse bar Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the line to jump to another position:
book:
letter:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
book 8
Scr. Luceriae xiii aut
xii K. Mart.
a. 705 (49).
CN. MAGNVS PROCOS. s. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS.
book 10
book 14
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis consulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. Capua dedi pluraque praeterea in eandem epistulam conleci. [2] nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat. qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Nonas Febr. Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal. eo die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior. [3] ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant, quoad perspiciamus quo loci sit res.
Scanned printed text.
The National Endowment for the Humanities provided support for entering this text.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.