previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. in Formiano xv K. Mart. a. 705 (49).
M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS.
A. d. xv Kalend. Martias Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi.

nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea verebamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis persequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam et oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium quem ego Menturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus, ad te profectum arbitramur.

[2] ego omnino, ut proxime tibi placuerat, Capuam veni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus. volueras enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere Libonem, summa item diligentia et in illa colonia auctoritate. fui Capuae quoad consules. iterum, ut erat edictum a consulibus, veni Capuam ad Nonas Februar. cum fuissem triduum, recepi me Formias.

[3] nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et egregios civis et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia in unum locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si quoi adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar, non laboro et tamen si, ut video, bellum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum.

[4] M. Tullium meum necessarium ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: