This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] sed haec quae supra scripta sunt eo spectant ut te horter et suadeam ; reliqua sunt, quae pertinent ad rogandum, ut non solum tua causa tibi consilium me dare putes sed etiam, quod mihi opus sit, me a te petere et rogare. gratissimum igitur mihi feceris, si Volaterranos omnibus rebus integros incolumisque esse volueris. Eorum ego domicilia, sedes, rem, fortunas, quae et a dis immortalibus et a praestantissimis in nostra re p. civibus summo senatus populique R. studio conservatae sunt, tuae fidei, iustitiae bonitatique commendo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.