previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Scr. Romae ex. m. Dec. a. 708 (46).
M. CICERO S. D. A. CAECINAE.
quotienscumque filium tuum video (video autem fere cotidie), polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, quantum valeam quantumque possim.

Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi maximae curae sunt; quae quidem cotidie faciliores mihi et meliores videntur multisque video magnae esse curae; quorum de studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio. [2] Iis autem de rebus, quas coniectura consequi possumus, non mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque intellegere mihi persuaserim; sed tamen, quia fieri potest ut tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum, quid sentiam, exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus, ut non possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba iniuria. [3] †qua re ad eam spem, quam extra ordinem de te ipso habemus non solum propter dignitatem et virtutem tuam (haec enim ornamenta sunt tibi etiam cum aliis communia), accedunt tua praecipua propter eximium ingenium summamque virtutem, cui mehercules hic, cuius in potestate sumus, multum tribuit. itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses, nisi eo ipso bono tuo, quo delectatur, se violatum putasset; quod ipsum lenitur cotidie significaturque nobis ab iis, qui simul cum eo vivunt, tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud illum plurimum profuturam. [4] quapropter primum fac animo forti atque magno sis (ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus, ut tibi id faciendum sit), deinde spem quoque habeas firmissimam propter eas causas, quas scripsi. A me vero tibi omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim; id enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et tua multa erga me officia postulant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Evelyn Shuckburgh, Evelyn S. Shuckburgh, 1908)
hide Dates (automatically extracted)
Sort dates alphabetically, as they appear on the page, by frequency
Click on a date to search for it in this document.
46 BC (1)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: