previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

14. [33]

sed tamen ex ipsa quaeram prius utrum me secum severe et graviter et prisce agere malit, an remisse et leniter et urbane. si1 illo austero more ac modo, aliquis mihi ab inferis excitandus est ex barbatis illis, non hac barbula2 qua ista delectatur sed illa3 horrida quam in statuis antiquis atque imaginibus videmus, qui obiurget mulierem et qui4 pro me loquatur ne mihi ista forte suscenseat. exsistat igitur ex hac ipsa familia aliquis ac potissimum Caecus ille; minimum enim dolorem capiet qui istam non videbit. qui profecto, si exstiterit, sic aget ac sic loquetur: 'mulier, quid tibi cum Caelio, quid cum homine adulescentulo, quid cum alieno? cur aut tam familiaris5 fuisti ut aurum commodares6, aut tam inimica ut venenum timeres? non patrem tuum videras, non patruum, non avum, non proavum7, non abavum, non atavum8 audieras consules fuisse; [34] non denique modo te Q. Metelli matrimonium tenuisse sciebas, clarissimi ac fortissimi viri patriaeque amantissimi, qui simul ac pedem limine extulerat, omnis prope civis virtute, gloria, dignitate superabat? cum ex amplissimo genere in familiam clarissimam nupsisses, cur tibi Caelius tam coniunctus fuit? cognatus, adfinis, viri tui familiaris? nihil eorum9. quid igitur fuit nisi quaedam temeritas ac libido? nonne te, si nostrae imagines viriles non commovebant, ne10 progenies quidem mea, Q. illa Claudia, aemulam domesticae laudis in gloria muliebri esse admonebat, non virgo illa Vestalis Claudia quae patrem complexa triumphantem ab inimico tribuno plebei de curru detrahi passa non est? cur te fraterna vitia potius quam bona paterna et avita et usque a nobis cum in viris tum etiam in feminis repetita moverunt11? ideone ego pacem Pyrrhi diremi ut tu amorum turpissimorum cotidie foedera ferires, ideo aquam adduxi ut ea tu inceste uterere, ideo viam munivi ut eam tu alienis viris comitata celebrares?'


1 si Ernesti: sin BPπδ: si enim Bährens

2 hac barbula ex barbula illa ςB

3 sed illa ςB: sed ex illa cett.

4 et qui ς: et Pπδ

5 familiaris Severian. (Rhet. M. 360): famil. huius ςB: famil. huic Pπδ

6 accommodares ςB

7 non proavum ςB: proavum cett.

8 non abavum, non atavum scripsi (cf. Nipperdey, Leges Ann. p. 42): non atavum non ςB: atavum cett.

9 eorum horum b1, Ernesti

10 ne et quidem om. B

11 || moverunt (mov- m. 2 in ras.) P: fort. commoverunt

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: