previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [39]

dicet aliquis: 'haec igitur est1 tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? ob hanc causam tibi hunc puerum parens2 commendavit et tradidit, ut in amore3 atque in voluptatibus adulescentiam suam conlocaret, et ut4 hanc tu vitam atque haec studia defenderes?' ego, si quis5, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac6 continentiae fuit ut respueret omnis voluptates omnemque vitae suae7 cursum in labore corporis atque in8 animi contentione conficeret, quem non quies, non remissio, non aequalium studia, non ludi, non convivium9 delectaret10, nihil11 in vita expetendum putaret nisi quod esset cum laude et cum dignitate coniunctum, hunc mea sententia divinis quibusdam bonis instructum atque ornatum puto. ex hoc genere illos fuisse arbitror Camillos, Fabricios12, Curios13, omnisque eos qui haec ex minimis tanta fecerunt. [40] verum haec genera virtutum non solum in moribus nostris sed vix iam in libris reperiuntur. chartae quoque quae illam pristinam severitatem continebant obsoleverunt; neque solum apud nos qui hanc sectam rationemque vitae re magis quam verbis secuti sumus sed etiam apud Graecos, doctissimos homines, quibus, cum facere non possent, loqui tamen et scribere honeste et magnifice licebat, alia14 quaedam mutatis Graeciae temporibus praecepta exstiterunt. [41] itaque alii voluptatis causa omnia sapientes facere dixerunt, neque ab15 hac orationis turpitudine eruditi homines refugerunt; alii cum voluptate dignitatem coniungendam putaverunt, ut res maxime inter se repugnantis dicendi16 facultate coniungerent; illud unum derectum iter ad laudem cum labore qui probaverunt, prope soli iam in scholis sunt relicti. multa enim nobis blandimenta natura ipsa genuit quibus sopita virtus coniveret interdum17; multas vias adulescentiae lubricas ostendit quibus illa insistere aut ingredi sine casu aliquo ac18 prolapsione vix posset; multarum rerum iucundissimarum varietatem dedit qua non modo haec aetas sed etiam iam conroborata caperetur. [42] quam ob rem si quem forte inveneritis qui aspernetur oculis pulchritudinem rerum, non odore ullo, non tactu, non sapore capiatur, excludat auribus omnem suavitatem, huic homini ego fortasse et pauci deos propitios, plerique autem iratos putabunt19.


1 est igitur T (contra Quintil. ix. 2. 15) discipulina ς (cf. Rep. ii. 19)

2 parens tibi hunc puerum ς

3 amoribus ς

4 ut Tς: om. Pπδ

5 si quis ςg: si quid TB: si qui cett. (variant codd. Quintil.

6 ac BPπδ, Quintil.: ad (ex adq.) T: atque Halm

7 suae vitae ςB

8 atque in atque ςB

9 convivium TB: convivia Pπδ

10 delectaret scripsi: delectarent codd.

11 qui nihil Halm

12 Fabricios ante fuisse hab. T

13 Furios B

14 alia Tςg2: aliqua Pπδ

15 nec ab ς

16 dicendi verborum ς

17 interdum ς, Madvig: et interdum cett,

18 ac TB: aut Pπδ

19 putaverunt T

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: