[53]
vidit hoc Balbus;
celatam esse Clodiam dixit, atque ita Caelium ad illam
attulisse, se ad ornatum ludorum aurum quaerere. si tam
familiaris erat1 Clodiae quam tu esse vis cum de libidine
eius tam multa dicis, dixit profecto quo vellet aurum; si
tam familiaris non erat, non dedit. ita si verum tibi
Caelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad
facinus dedisti; si non est ausus2 dicere, non dedisti.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.