28.
[66]
quaero enim cur Licinium titubantem, haesitantem,
cedentem, fugere conantem mulieraria manus ista de manibus
emiserit1, cur non comprenderint, cur non2 ipsius confessione,
multorum oculis, facinoris denique voce tanti sceleris crimen
expresserint. an timebant ne tot unum, valentes imbecillum,
alacres perterritum superare non possent?
nullum argumentum in re, nulla suspicio in causa, nullus
exitus criminis reperietur3. itaque haec causa ab argumentis,
a coniectura, ab eis4 signis quibus veritas inlustrari solet ad
testis tota traducta est. quos quidem ego, iudices, testis5
non modo sine ullo timore sed etiam cum aliqua spe delectationis
exspecto.
[67]
praegestit animus iam videre, primum6
lautos iuvenes mulieris beatae ac nobilis familiaris, deinde
fortis viros ab imperatrice in insidiis atque in7 praesidio
balnearum conlocatos8. ex quibus requiram quem ad modum9
latuerint aut ubi, alveusne ille an equus Troianus fuerit
qui tot invictos viros muliebre bellum gerentis tulerit ac
texerit. illud vero respondere cogam, cur tot viri ac tales
hunc et unum et tam imbecillum quem10 videtis non aut
stantem comprehenderint aut fugientem consecuti sint; qui
se numquam profecto, si in istum locum processerint, explicabunt.
quam volent11 in conviviis faceti, dicaces, non
numquam etiam ad vinum diserti sint, alia fori vis est, alia
triclini, alia subselliorum ratio, alia lectorum; non idem
iudicum comissatorumque conspectus; lux denique longe
alia est solis, alia12 lychnorum. quam ob rem excutiemus
omnis istorum delicias, omnis ineptias, si prodierint. sed
me audiant, navent aliam operam, aliam ineant gratiam, in
aliis se rebus ostentent13, vigeant apud istam mulierem venustate,
dominentur sumptibus, haereant, iaceant, deserviant;
capiti vero innocentis fortunisque parcant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.