previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32.

conservate igitur rei publicae, iudices, civem bonarum artium, bonarum partium, bonorum virorum1. promitto hoc vobis et rei publicae spondeo, si modo nos ipsi rei publicae satis fecimus, numquam hunc a nostris rationibus seiunctum fore. quod cum fretus nostra familiaritate promitto, tum quod durissimis se2 ipse legibus iam3 obligavit. [78] non enim potest qui hominem consularem, cum4 ab eo rem publicam violatam esse5 diceret, in iudicium vocarit ipse6 esse in re publica civis7 turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum quidem patiatur8 esse absolutum9 ipse impune umquam esse largitor. habet a M. Caelio res publica, iudices, duas accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis. qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus est10, quem vos per biennium aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua, manu, vita omni inquinatum11, qui aedis sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis oculis servitia ad caedem et ad inflammandam12 urbem incitavit: in ea13 civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia, M. Caelium libidini muliebri14 condonatum, ne eadem mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum15 latronem eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur. [79] quod cum huius vobis adulescentiam proposueritis, constituitote ante oculos etiam huius miseri senectutem qui hoc unico filio nititur, in huius spe requiescit, huius unius casum pertimescit; quem vos16 supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abiectum non tam ad pedes quam ad mores sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum vel liberorum iucunditate sustentate, ut in alterius dolore vel pietati vel indulgentiae vestrae serviatis. nolite, iudices, aut hunc iam natura ipsa17 occidentem velle maturius exstingui volnere vestro quam18 suo fato, aut hunc nunc primum florescentem firmata iam stirpe virtutis tamquam turbine aliquo aut subita tempestate pervertere. [80] conservate parenti filium, parentem filio, ne aut senectutem iam prope desperatam contempsisse aut adulescentiam plenam spei maximae non modo non aluisse vos19 verum20 etiam perculisse21 atque adflixisse videamini. quem si nobis, si suis, si rei publicae conservatis, addictum, deditum, obstrictum vobis ac liberis vestris22 habebitis omniumque huius nervorum ac laborum vos potissimum, iudices, fructus uberes diuturnosque capietis.


1 virorum morum Weiske: studiosum add. Müller (cf. Zielinski p. 208)

2 se durissimis ς

3 iam om. ς

4 cum ς: quod Pπδ

5 esse ς, Lambinus: om. Pπδ

6 ipse ee (e P1) Pπ: ipse σδ

7 civis Pπ: civis si ς: civis esse δ

8 patiatur ς, Wesenberg: patitur bψ2: datur (dat g2ψ1) cett.

9 absolutum esse ς

10 est ς Baiter: sit Pπδ

11 hominem ... inquinatum post incendit hab. Pπδ, huc transposuit Garatoni

12 ad inflammandam Bake: ad flammandam ςB: inflammandam Pπ

13 ea ςBδ: hac Pπ

14 muliebri ... muliebri] mulieris ... mulieris ς

15 et turp. Bake: si turp. ς: turp. Pπδ

16 vos om. ς

17 ipsa natura ς

18 quam σδ: quamquam Pπ

19 aluisse vos (al ... P1) P2πδ: adlevasse Müller

20 verum ςB: sed cett. (in lac. P2

21 perfluxisse atque perpulsisse ςB

22 vestris servis B: fort. servum vestris (cf. Mart. Cap., Rhet. M. p. 471 Caeli in omni vita servitium obstrictum vobis ac liberis vestris habebitis)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: