[78]
non enim
potest qui hominem consularem, cum1 ab eo rem publicam
violatam esse2 diceret, in iudicium vocarit ipse3 esse in re publica
civis4 turbulentus; non potest qui ambitu ne absolutum
quidem patiatur5 esse absolutum6 ipse impune umquam esse
largitor. habet a M. Caelio res publica, iudices, duas
accusationes vel obsides periculi vel pignora voluntatis.
qua re oro obtestorque vos, iudices, ut qua in civitate paucis
his diebus Sex. Clodius absolutus est7, quem vos per biennium
aut ministrum seditionis aut ducem vidistis, hominem sine
re, sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis, ore, lingua,
manu, vita omni inquinatum8, qui aedis sacras, qui censum
populi Romani, qui memoriam publicam suis manibus
incendit, qui Catuli monumentum adflixit, meam domum
diruit, mei fratris incendit, qui in Palatio atque in urbis
oculis servitia ad caedem et ad inflammandam9 urbem incitavit:
in ea10 civitate ne patiamini illum absolutum muliebri
gratia, M. Caelium libidini muliebri11 condonatum, ne eadem
mulier cum suo coniuge et fratre et turpissimum12 latronem
eripuisse et honestissimum adulescentem oppressisse videatur.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.