[35]
sed quid ego, iudices, ita gravem personam induxi1 ut2
verear ne se idem Appius repente convertat et Caelium
incipiat accusare illa sua gravitate censoria? sed videro
hoc posterius atque ita, iudices, ut vel3 severissimis disceptatoribus
M. Caeli vitam me probaturum esse confidam. tu
vero, mulier — iam enim ipse tecum nulla persona introducta
loquor4 — si ea quae facis, quae dicis, quae insimulas, quae
moliris, quae arguis5, probare cogitas, rationem tantae familiaritatis,
tantae consuetudinis, tantae coniunctionis reddas
atque exponas necesse est. accusatores quidem libidines,
amores, adulteria, Baias, actas6, convivia, comissationes,
cantus, symphonias, navigia iactant, idemque significant
nihil se te invita dicere. quae tu quoniam mente nescio
qua effrenata atque praecipiti7 in forum deferri iudiciumque
voluisti, aut diluas oportet ac8 falsa esse doceas aut nihil
neque crimini tuo neque testimonio credendum esse fateare.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.