6.
quid est, Catilina?
[13]
num dubitas id me imperante facere
quod iam tua sponte faciebas? exire ex urbe iubet consul
hostem. interrogas me, num in exsilium? non iubeo,
sed, si me consulis, suadeo. quid est enim, Catilina, quod
te iam in hac urbe delectare possit? in qua nemo est extra
istam coniurationem perditorum hominum qui te non
metuat, nemo qui non oderit1. quae nota domesticae turpitudinis
non inusta vitae tuae est? quod privatarum rerum
dedecus non haeret in fama2? quae libido ab oculis, quod
facinus a manibus umquam tuis, quod flagitium a toto
corpore afuit3? cui tu adulescentulo quem corruptelarum
inlecebris inretisses non aut ad audaciam ferrum aut ad
libidinem facem praetulisti?
[14]
quid vero? nuper cum morte
superioris uxoris novis nuptiis locum4 vacuefecisses5, nonne
etiam alio incredibili scelere hoc scelus cumulavisti6? quod
ego praetermitto et facile patior sileri7, ne in hac civitate
tanti facinoris immanitas aut exstitisse aut non vindicata
esse videatur. praetermitto ruinas fortunarum tuarum quas
omnis proximis Idibus tibi impendere8 senties: ad illa venio
quae non ad privatam ignominiam vitiorum tuorum, non ad
domesticam tuam9 difficultatem ac turpitudinem, sed ad
summam rem publicam atque ad omnium nostrum vitam
salutemque pertinent.
[15]
potestne tibi haec lux, Catilina,
aut huius caeli spiritus esse iucundus, cum scias esse
horum10 neminem qui nesciat11 te pridie Kalendas Ianuarias
Lepido et Tullo consulibus stetisse in comitio cum telo,
manum consulum et principum civitatis interficiendorum
causa paravisse, sceleri ac furori tuo non mentem aliquam
aut timorem tuum12 sed Fortunam13 populi Romani obstitisse?
ac iam illa omitto — neque enim sunt aut obscura aut non
multa commissa postea — quotiens tu me designatum, quotiens
vero14 consulem interficere conatus es!15 quot ego tuas
petitiones ita coniectas ut vitari posse non viderentur parva
quadam declinatione et, ut aiunt, corpore effugi! nihil
agis16, nihil adsequeris17, neque tamen conari ac velle desistis.
quotiens18 iam tibi19 extorta est ista sica de manibus,
[16]
quotiens
excidit casu aliquo et elapsa est!20 quae quidem quibus abs
te initiata sacris ac21 devota sit nescio, quod eam necesse
putas esse in consulis corpore defigere.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 non oderit te ante non add. at, post non h
2 haeret in fama Ant. Augustinus: haeret (inhaeret h) infamiae (-ia a) codd.: inhaeret in fama Madvig
3 afuit V: abfuit cett.
5 vacuefecisses vacuumfecisses a: vacuefecisti h
6 cumula visti Wüst: cumulasti codd.
7 sileri aho: om. cett.
8 proximis Idibus tibi impendere Aah: impend. tibi (tibi impend.) prox. Id. cett.
9 tuam om. AV
10 horum esse h: horum ot
11 qui nesciat qui sciat A1: quin sciat a: qui non sciat h
12 tuum om. ao1u
13 fortunam vulg.
14 quotiens vero om. a: quotiens me bs: quotiens h
17 adsequeris AV: adsequeris, nihil moliris cett. (cf. § 8)
18 quotiens αh: quotiens vero cett.
19 tibi iam ah
20 elapsa est tamen ea carere diutius non potes add. codd. (ex § 24), del. Heumann
21 ac aut (ut V) AV
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.