[21]
at1
si hoc idem huic adulescenti optimo P. Sestio, si fortissimo
viro M. Marcello dixissem, iam mihi consuli hoc ipso in
templo senatus2 iure optimo vim et manus intulisset. de te
autem, Catilina, cum quiescunt, probant, cum patiuntur,
decernunt, cum tacent, clamant, neque hi solum quorum
tibi auctoritas est videlicet cara, vita vilissima, sed etiam
illi equites Romani, honestissimi atque optimi viri, ceterique
fortissimi cives qui circumstant3 senatum, quorum tu et4
frequentiam videre et studia perspicere et voces paulo ante
exaudire potuisti. quorum ego vix abs te iam diu manus
ac tela contineo, eosdem facile adducam ut te haec quae
vastare5 iam pridem studes relinquentem usque ad portas
prosequantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.