[23]
in his gregibus omnes
aleatores, omnes adulteri, omnes impuri impudicique versantur.
hi pueri tam lepidi ac delicati non solum amare et
amari neque saltare et cantare sed etiam sicas vibrare et
spargere venena didicerunt. qui nisi exeunt, nisi pereunt,
etiam si Catilina perierit, scitote hoc in re publica seminarium
Catilinarum futurum. verum tamen quid sibi isti
miseri volunt? num suas secum mulierculas sunt in castra
ducturi? quem ad modum autem illis carere poterunt, his
praesertim iam noctibus? quo autem pacto illi Appenninum
atque illas pruinas ac nivis perferent? nisi idcirco se
facilius hiemem toleraturos putant, quod nudi in conviviis
saltare didicerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.