[20]
itaque illorum responsis
tum et ludi per decem dies facti sunt neque res ulla quae
ad placandos deos pertineret praetermissa est. idemque
iusserunt simulacrum Iovis facere maius et in excelso1 conlocare
et contra atque antea2 fuerat ad orientem convertere;
ac se sperare dixerunt, si illud signum quod videtis solis
ortum et forum curiamque3 conspiceret, fore ut ea consilia
quae clam essent inita contra salutem urbis atque imperi
inlustrarentur4 ut a senatu populoque Romano perspici possent.
atque illud signum conlocandum5 consules illi locaverunt6;
sed tanta fuit operis tarditas ut neque superioribus
consulibus neque nobis ante hodiernum diem conlocaretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.