[23]
quae cum ita sint, pro imperio, pro exercitu, pro provincia
quam neglexi, pro triumpho ceterisque laudis insignibus
quae sunt a me propter urbis vestraeque salutis
custodiam repudiata, pro clientelis hospitiisque1 provincialibus
quae tamen urbanis opibus non minore labore tueor
quam comparo, pro his igitur omnibus rebus, pro meis in
vos singularibus studiis proque hac quam perspicitis2 ad
conservandam rem publicam diligentia nihil a vobis nisi
huius temporis totiusque mei consulatus memoriam postulo:
quae dum erit in vestris fixa mentibus, tutissimo me muro
saeptum esse arbitrabor. quod si meam spem vis improborum
fefellerit atque superaverit, commendo vobis parvum
meum filium, cui profecto satis erit praesidi non solum ad
salutem verum etiam ad dignitatem, si eius qui haec omnia
suo solius3 periculo conservarit illum filium esse4 memineritis.
quapropter de summa salute vestra populique Romani,
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.