[6]
sed ego institui referre ad vos, patres conscripti, tamquam
integrum1, et de facto quid iudicetis et de poena
quid censeatis. illa praedicam quae sunt consulis. ego
magnum in re publica versari furorem et nova quaedam
misceri et concitari mala iam pridem videbam, sed hanc
tantam, tam exitiosam haberi coniurationem a civibus numquam
putavi. nunc quicquid est, quocumque vestrae
mentes inclinant atque sententiae, statuendum vobis ante
noctem est. quantum facinus ad vos delatum sit videtis.
huic si paucos putatis adfinis esse, vehementer erratis.
Latius opinione disseminatum est hoc malum; manavit
non solum per Italiam verum etiam transcendit Alpis et
obscure serpens multas iam provincias occupavit. id opprimi
sustentando et2 prolatando nullo pacto potest; quacumque
ratione placet celeriter vobis vindicandum est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.