[36]
quid? illa caedes Asuvi Larinatis, adulescentis pecuniosi,
quam clara tum recenti re fuit1 et quam omnium sermone
celebrata! fuit Avillius quidam Larino2 perdita nequitia et
summa egestate, arte quadam praeditus ad libidines adulescentulorum
excitandas3 accommodata4. qui ut se blanditiis
et adsentationibus in Asuvi consuetudinem penitus immersit,
Oppianicus continuo sperare coepit hoc se Avillio tamquam
aliqua machina admota capere Asuvi adulescentiam et fortunas
eius patrias expugnare posse. ratio excogitata
Larini est, res translata Romam5; inire6 enim consilium
facilius in solitudine, perficere rem eius modi commodius in
turba posse7 arbitrati sunt. Asuvius cum Avillio Romam
est profectus. hos vestigiis Oppianicus consecutus8 est.
iam ut Romae vixerint, quibus conviviis9, quibus flagitiis,
quantis et quam profusis sumptibus non modo conscio sed
etiam conviva et adiutore Oppianico longum est dicere mihi,
praesertim ad alia properanti; exitum huius adsimulatae
familiaritatis cognoscite.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.