[46]
C. et L. Fabricii
fratres gemini fuerunt ex municipio Aletrinati1, homines
inter se cum forma tum moribus similes, municipum autem
suorum dissimillimi; in quibus quantus splendor sit, quam
prope aequabilis, quam fere omnium constans et moderata
ratio vitae nemo vestrum, ut mea fert opinio, ignorat. his
Fabriciis semper est usus2 Oppianicus familiarissime. iam3
hoc fere scitis omnes quantam vim habeat ad coniungendas
amicitias studiorum ac naturae similitudo. cum illi ita
viverent ut nullum quaestum esse turpem4 arbitrarentur,
cum omnis ab eis5 fraus, omnes insidiae circumscriptionesque
adulescentium nascerentur, cumque essent vitiis atque improbitate
omnibus noti, studiose6, ut dixi, ad eorum se familiaritatem
multis iam ante annis Oppianicus applicarat.
itaque tum sic statuit, per C.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.