previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

24. atque ego illa non argumentabor quae sunt gravia vehementer, eum corrupisse qui in periculo fuerit, eum qui metuerit, eum qui spem salutis in alia ratione non habuerit, eum qui semper singulari fuerit audacia. multa sunt eius modi; verum cum habeam1 rem non dubiam sed apertam atque manifestam, enumeratio singulorum argumentorum non est necessaria. [65] dico C. Aelio Staieno iudici pecuniam grandem Statium Albium ad corrumpendum iudicium dedisse. num quis negat? te, Oppianice, appello2, te, T. Atti3, quorum alter eloquentia damnationem illam, alter tacita pietate deplorat; audete negare ab Oppianico Staieno iudici pecuniam datam, negate4, negate, inquam, meo5 loco. quid tacetis? an6 negare non potestis quod repetistis, quod confessi estis, quod abstulistis? quo tandem igitur ore mentionem corrupti iudici facitis, cum ab ista parte iudici pecuniam ante iudicium datam, post iudicium ereptam esse fateamini? [66] quonam igitur haec modo gesta sunt? repetam paulo altius, iudices, et omnia quae in diuturna obscuritate latuerunt sic aperiam ut ea cernere oculis videamini. vos quaeso, ut adhuc me attente audistis7, item8 quae reliqua sunt audiatis; profecto nihil a me dicetur quod non dignum hoc conventu et silentio, dignum vestris studiis atque auribus esse videatur.

nam ut primum Oppianicus ex eo quod Scamander reus erat factus quid sibi impenderet coepit suspicari, statim se ad hominis egentis, audacis, in iudiciis corrumpendis exercitati, tum autem iudicis, Staieni familiaritatem applicavit9. ac primum Scamandro reo tantum donis muneribusque10 perfecerat11 ut eo fautore12 uteretur cupidiore quam fides iudicis postulabat. [67] post autem cum esset13 Scamander unius Staieni sententia absolutus14, patronus autem Scamandri ne sua quidem sententia liberatus, acrioribus saluti suae remediis subveniendum putavit. tum ab15 Staieno, sicut ab homine ad excogitandum acutissimo, ad audendum impudentissimo, ad efficiendum acerrimohaec enim ille et aliqua ex parte habebat et maiore ex parte se habere simulabatauxilium capiti ac16 fortunis suis petere coepit.


1 habes ςa

2 Oppianice, appello ςa: appello, Oppianice Mμ

3 T. om. ςa

4 negate semel hab. a

5 meo ςb1a: in eo cett.

6 an ςa: at Mμ

7 attente audistis attendistis (-itis B) ςB

8 item Mμ: ut item ςBa

9 statim se... applicavit Mμ: statim se... se applicavit αa: fort. statim sese... applicavit

10 donis muneribusque Peterson: donis datis muneribusque Mμ: datis muneribus ςa

11 profecerat Lambinus

12 fautore αa: auctore Mμ

13 esset Mμ: erat ςa

14 sententia absolutus om. ς, del. Garatoni

15 tum ab ςa: tum a Mμ

16 ac ςa: et Mμ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: