previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

29. huius Staieni persona populo iam nota atque perspecta ab nulla turpi suspicione abhorrebat; suppressam esse ab eo pecuniam quam pro reo pronuntiasset qui erant in contione non intellegebant; neque enim docebantur. versatam esse in iudicio mentionem pecuniae sentiebant1, innocentem reum condemnatum audiebant, Staieni2 sententia condemnatum videbant; non gratiis3 id ab eo factum esse, quod hominem norant, iudicabant. Similis in Bulbo, in Gutta, in aliis non nullis suspicio consistebat. [79] itaque confiteorlicet enim iam impune hoc praesertim in loco confiteriquod Oppianici non modo vita sed etiam nomen ante illud tempus populo ignotum fuisset, indignissimum porro videretur circumventum esse innocentem pecunia, hanc deinde suspicionem augeret Staieni improbitas et non nullorum eius similium iudicum turpitudo, causam autem ageret L. Quinctius4, homo cum summa potestate praeditus5 tum ad inflammandos animos multitudinis accommodatus6, summam illi7 iudicio8 invidiam infamiamque esse conflatam. atque in hanc flammam recentem9 tum C. Iunium qui illi quaestioni praefuerat iniectum esse10 memini, et illum hominem aedilicium iam praetorem opinionibus omnium11 constitutum non disceptatione dicendi sed clamore hominum12 de foro atque adeo de civitate esse sublatum. [80]

neque me paenitet hoc tempore potius13 quam illo causam A. Cluenti defendere. causa enim manet eadem, quae mutari nullo modo potest, temporis iniquitas atque invidia recessit, ut quod in tempore mali fuit nihil obsit, quod in causa boni fuit prosit. itaque nunc quem ad modum audiar sentio, non modo ab eis quorum iudicium ac potestas est sed etiam ab illis quorum tantum est existimatio. at14 tum si dicerem, non audirer, non quod15 alia res esset, immo eadem, sed tempus aliud.


1 sentiebant αa:... ebant M: sciebant ς: aiebant b1

2 condemnatum... sententia om. a

3 gratiis ς: gratis cett.

4 L. om. ςa

5 praeditus om. ςa, del. Baiter

6 accommodatus ςa: commodatus Mμ

7 illi Habito ς

8 iudicio αa: om. Mμ

9 recentem om. s

10 esse iniectum ςa

11 omnium Peterson: hominum Mμa

12 hominum om. a

13 tempore potius ςa: potius tempore Mμ

14 at ς: ac Mbψa

15 non quod quod ςa

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: