[84]
at enim pecuniam Staieno dedit Oppianicus non ad corrumpendum
iudicium sed ad conciliationem1 gratiae. Tene
hoc, Atti, dicere, tali prudentia, etiam usu atque exercitatione
praeditum! sapientissimum esse dicunt eum cui
quod opus sit ipsi veniat in mentem; proxime accedere
illum qui alterius bene inventis obtemperet. in stultitia
contra est. minus enim stultus est is cui nihil in mentem
venit quam ille qui quod stulte alteri venit in mentem
comprobat. ita2 Staienus tum recenti re, cum faucibus premeretur — sive
ultro3 excogitavit sive, ut homines tum loquebantur,
a P. Cethego admonitus est4 — istam dedit conciliationis5
et gratiae fabulam6.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 conciliationis (reconc. ψ2) gratiam αa
2 Ita scripsi: istam codd.: conciliationem gratiae add. Mμ: conciliationis (reconc. ψ2) gratiam add. αa: ego delevi
3 sive ultro scripsi: iutro hab. ς ante dedit: om. Mμa
5 conciliationis gratiae Manutius
6 istam... fabulam om. a: del. Baiter (cf. Zielinski p. 200)
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.