[127]
nam haec
quidem quae de iudicio corrupto1 subscripserint2 quis est qui
ab illis satis cognita et diligenter iudicata arbitretur? in
M'. Aquilium3 et in Ti. Guttam video esse subscriptum.
quid est hoc? duos esse corruptos solos pecunia iudicant4;
ceteri videlicet gratiis5 condemnarunt. non est igitur circumventus,
non oppressus pecunia, non, ut in illa Quinctiana
contione habebatur6, omnes qui Oppianicum condemnarunt
in culpa sunt ac suspicione ponendi. duos solos
video auctoritate censorum adfinis ei turpitudini iudicari.
aut illud adferant, aliquid eos7 quod de his duobus habuerint
compertum de ceteris comperisse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 iudicio corrupto hinc defic. Mς usque ad §132, opinione standum, lac. supplet ς in pag. insuta, supplem. in textu hab. bχψ a
2 subscripserunt cod. Graevii
3 M'. Manutius: M. codd. Ti. Schütz: T. (Titum) codd., cf. §98
4 iudicant Madvig: dicant codd.: quid Angelius
6 in illa Quinctiana contione habebatur Graevius: illa Quinctiana contiones habebantur (haberebantur ς) σχψ: illae Quinctianae contiones habebantur cett.
7 eos Peterson: esse codd.: sese Leclerc
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.