[154]
aut sibi ad
honores petendos aetatem integram restitui oportere aut,
quoniam id non posset, eam condicionem vitae quam secuti1
petitionem reliquissent manere. iniquum esse eos qui
honorum ornamenta propter periculorum multitudinem
praetermisissent populi beneficiis esse privatos, iudiciorum
novorum periculis non carere. senatorem hoc queri non
posse, propterea quod ea condicione proposita petere coepisset
quodque permulta essent ornamenta quibus eam
mitigare molestiam posset, locus, auctoritas, domi splendor,
apud2 exteras nationes nomen et gratia, toga3 praetexta, sella
curulis, insignia, fasces, exercitus, imperia, provinciae; quibus
in rebus cum summa4 recte factis maiores nostri praemia
tum5 plura peccatis pericula proposita esse voluerunt. illi
non hoc recusabant ne ea6 lege accusarentur qua nunc
habitus accusatur, quae tunc7 erat Sempronia, nunc est
Cornelia — intellegebant enim ea lege equestrem ordinem
non teneri — sed ne nova lege adligarentur laborabant.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.