[161]
Cn. Decidio1 Samniti, ei qui proscriptus est, iniuriam in
calamitate eius ab huius familia factam esse dixit2. ab nullo
ille liberalius quam a Cluentio tractatus est. huius illum
opes in rebus eius incommodissimis sublevarunt, atque hoc
cum ipse tum omnes eius amici necessariique3 cognorunt.
Anchari et Paceni pastoribus huius vilicos4 vim et manus
attulisse. cum quaedam in callibus5, ut solet, controversia
pastorum esset orta, habiti vilici rem domini et privatam
possessionem defenderunt. cum esset expostulatio facta,
causa illis demonstrata sine iudicio controversiaque discessum
est.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.