previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

64. Vnum, alterum, tertium annum Sassia quiescebat, ut velle atque optare aliquid calamitatis filio potius quam id struere et moliri videretur. [179] tum interim Q.1 Hortensio Q. Metello consulibus ut hunc Oppianicum aliud2 agentem ac nihil eius modi cogitantem ad hanc accusationem detraheret invito despondit ei filiam suam, illam quam ex genero susceperat, ut eum nuptiis adligatum simul et testamenti spe devinctum posset3 habere in potestate. hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eius modi. cum esset in aedibus armarium in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri, noctu duos conservos dormientis occidit in piscinamque deiecit; ipse armari fundum exsecuit et HS x4 et auri quinque pondo abstulit uno ex servis puero non grandi conscio. [180] furto postridie cognito omnis suspicio in eos servos qui non comparebant commovebatur. cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, homines5 quonam modo fieri potuisset requirebant. quidam ex amicis Sassiae recordatus est se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam ex omni parte dentatam6 et tortuosam venire serrulam7 qua illud potuisse ita circumsecari8 videretur. ne multa, perquiritur a coactoribus, invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. hoc initio suspicionis orto et aperte insimulato Stratone puer ille conscius pertimuit, rem omnem dominae indicavit; homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. [181] constituitur quaestio de furto. nam quid quisquam suspicari aliud potest? an hoc dicitis, armario expilato, pecunia ablata, non omni reciperata9, occisis hominibus institutam esse quaestionem de morte Oppianici? cui probatis? quid est quod minus veri simile proferre potuistis10? deinde, ut omittam cetera, triennio post mortem Oppianici de eius morte quaerebatur? atque etiam incensa odio pristino Nicostratum eundem illum tum sine causa in quaestionem postulavit. Oppianicus primo recusavit. postea cum11 illa abducturam se filiam, mutaturam esse testamentum minaretur, mulieri crudelissimae servum fidelissimum non in quaestionem detulit12 sed plane ad supplicium dedidit13.


1 Q. Orelli: om. codd.

2 aliud Sylvius: aliquid codd.

3 posset Manutius: possit codd.

4 x Manutius: om. codd.

5 homines homines quaerebant ψ2a requirebant Zielinski (in litteris ad me datis): om. codd. (cf. Class. Rev. xix. 168)

6 dentatam Priscian. (K. ii. 113): dentum (-tium t) codd.

7 serrolam ςBbψ1

8 circumsecari Angelius: circumsecare codd. (etiam B

9 reciperata σψ1a: recuperata cett.

10 possitis Madvig

11 cum Lambinus: quam codd.

12 detulit Mommsen: tulit codd.

13 dedidit Arusian. s. v. dedo: dedit codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: