68.
iam vero quod iter Romam eius mulieris fuisse
existimatis? quod ego propter vicinitatem Aquinatium et
Fabraternorum1 ex multis audivi et comperi; quos concursus
in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse
factos? mulierem quandam Larino advolare2, usque a mari
supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia
quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere
filium posset3?
[193]
nemo erat illorum, paene dicam, quin
expiandum illum locum esse arbitraretur quacumque illa
iter fecisset, nemo quin terram ipsam violari quae mater
est omnium vestigiis consceleratae matris putaret. itaque
nullo in oppido consistendi potestas ei fuit, nemo ex tot
hospitibus inventus est qui non contagionem aspectus
fugeret; nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi4
aut hospiti committebat.
[194]
nunc vero quid agat, quid moliatur,
quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum5
putat? quos appellarit, quibus pecuniam promiserit,
quorum fidem pretio labefactare conata sit tenemus. quin
etiam nocturna sacrificia quae putat6 occultiora esse sceleratasque
eius preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa
etiam deos immortalis de suo scelere testatur neque intellegit
pietate et religione et iustis precibus deorum mentis, non
contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum
caesis hostiis posse placari. cuius ego furorem atque
crudelitatem deos immortalis a suis aris atque templis
aspernatos esse confido.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.