71.
quod si
qua calamitas hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne
iste miser1, si, id quod difficile factu est, in vita remanebit2,
saepe et multum queretur3 deprehensum esse illud quondam
Fabricianum venenum. quod si tum indicatum non esset,
non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset sed
multorum medicamentum maerorum4; postremo etiam
fortasse5 mater exsequias illius funeris prosecuta mortem
se6 fili lugere simulasset. nunc vero quid erit profectum
nisi ut huius ex mediis mortis insidiis vita ad luctum
conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur?
satis diu fuit in miseriis,
[202]
iudices, satis multos annos ex
invidia laboravit. nemo huic tam iniquus7 praeter parentem8
fuit cuius animum non9 iam expletum putemus10.
vos qui aequi estis omnibus, qui ut quisque crudelissime
oppugnatur eum lenissime sublevatis, conservate A. Cluentium,
restituite incolumem municipio; amicis, vicinis,
hospitibus quorum studia videtis reddite, vobis in perpetuum
liberisque vestris obstringite. vestrum est hoc,
iudices, vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc
repetitur a vobis ut virum optimum atque innocentissimum
plurimisque mortalibus carum11 atque iucundum12 his aliquando
calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in
contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2 in vita remanebit Abψ: vitare manebis ς: vita (et vita φχ) remanebit cett.
3 queretur (-itur b1) b2χψ: quereretur cett.
4 maerorum Incerti art. gramm. fragm. § 149 (ed. Eichenfeld p. 102): laborum codd.
5 fortasse Landgraf: fortassis codd. (cf. § 144)
6 se om. a
9 animum non bχψ: animum ςABπφ: non animum a
10 putemus B: esse putemus cett. (cf. Zielinski p. 164)
11 carum carissimum Lambinus
12 iucundum Peterson: iucundissimum codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.