1.
quamquam mihi semper frequens1 conspectus vester
multo iucundissimus, hic autem locus ad agendum amplissimus,
ad dicendum ornatissimus est visus, Quirites, tamen
hoc aditu laudis qui semper optimo cuique maxime patuit2
non mea me voluntas adhuc sed vitae meae rationes ab
ineunte aetate susceptae prohibuerunt. nam cum antea3
nondum huius auctoritatem loci attingere auderem statueremque
nihil huc nisi perfectum ingenio, elaboratum industria
adferri oportere, omne meum tempus amicorum
temporibus transmittendum putavi.
[2]
ita neque hic locus
vacuus fuit umquam4 ab eis qui vestram causam defenderent
et meus labor in privatorum periculis caste integreque
versatus ex5 vestro iudicio fructum est amplissimum consecutus.
nam cum propter dilationem comitiorum ter
praetor primus centuriis cunctis renuntiatus sum, facile
intellexi, Quirites, et quid de me iudicaretis6 et quid aliis7
praescriberetis. nunc cum et auctoritatis in me tantum
sit quantum vos honoribus mandandis esse voluistis, et ad
agendum facultatis tantum quantum homini vigilanti ex
forensi usu prope cotidiana dicendi exercitatio potuit adferre,
certe et, si quid auctoritatis in me est, apud eos utar qui
eam mihi dederunt8 et, si quid in9 dicendo consequi possum,
eis ostendam potissimum qui ei quoque rei fructum suo
iudicio tribuendum esse duxerunt10.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.