previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

8. [20]

quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. potest enim hoc1 dici, belli genus esse ita necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte ea2 vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda esse videantur. atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti3 homini et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati4 copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam Cyzicenorum oppressam5 esse ab ipso rege maxima multitudine et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis liberavit. [21] ab eodem imperatore classem magnam et ornatam quae ducibus Sertorianis ad Italiam studio atque odio6 inflammata7 raperetur superatam esse atque depressam; magnas hostium praeterea copias multis proeliis esse deletas patefactumque nostris legionibus esse Pontum qui antea8 populo Romano ex omni aditu clausus fuisset; Sinopen atque Amisum, quibus in oppidis erant domicilia regis omnibus rebus ornata ac referta9, ceterasque urbis Ponti et Cappadociae permultas uno aditu adventuque esse captas10; regem spoliatum regno patrio atque avito ad alios se reges atque ad alias gentis supplicem contulisse; atque haec omnia salvis populi Romani sociis atque integris vectigalibus esse gesta. satis opinor hoc esse11 laudis atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegatis12, a nullo istorum qui huic obtrectant legi atque causae L. Lucullum similiter ex hoc loco esse laudatum.


1 enim hoc hoc enim E: autem hoc t

2 ea H, Buttmann: a cett.

3 sapienti HEt: sapientissimo cett.

4 Mithridati Wt: Mithridatis cett. (cf. §23)

5 oppressam H: obsessam cett.

6 atque odio H: om. cett.

7 inflammato δ

8 antea Et: ante cett.

9 ornata ac (atque b) referta Hb: ornatas ac (atque σψ) refertas cett.

10 captas Hπψ2: clausas cett.

11 haec esse E ita] ita reputo b2ψ

12 ut... intellegatis fort. ex §20 repetitum

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: