[20]
quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine
pauca dicam. potest enim hoc1 dici, belli genus esse ita
necessarium ut sit gerendum, non esse ita magnum ut sit
pertimescendum. in quo maxime laborandum est ne forte
ea2 vobis quae diligentissime providenda sunt contemnenda
esse videantur. atque ut omnes intellegant me L. Lucullo
tantum impertire laudis quantum forti viro et sapienti3 homini
et magno imperatori debeatur, dico eius adventu maximas
Mithridati4 copias omnibus rebus ornatas atque instructas
fuisse, urbemque Asiae clarissimam nobisque amicissimam
Cyzicenorum oppressam5 esse ab ipso rege maxima multitudine
et oppugnatam vehementissime; quam L. Lucullus
virtute, adsiduitate, consilio summis obsidionis periculis
liberavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.