previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum Antiocho1 gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta2 cum P. fratre gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit. [32] quo quidem in bello virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum esset, ut ego mihi3 statuo4, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione5 esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. neque vero cum P. Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens putaretur. atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum6 populus Romanus bellum gessit hunc regem7 nimirum antepones. quem L. Sulla maximo et fortissimo exercitu, pugnax et acer et8 non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello9 invectum totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui10 rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum spe11 conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis coniuncturum putaret. [33] ad quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem12 persequeretur, alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum. nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset13 eamque urbem sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut14 urbs fidelissimorum sociorum defenderetur et15 omnes copiae regis diuturnitate obsessionis consumerentur. quid? illam pugnam navalem ad Tenedum16, cum contento cursu acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret, mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia, praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus copiisque renovarit17.


1 cum rege Antiocho Priscian. (K. iii. p. 74)

2 aequa parta Kayser: si qua parta (partha ς) codd.: aequiparata Madvig

3 ego mihi fort. egomet

4 statuo s, Angelius: statuam mei

5 cum Scipione cum Glabrione Klotz (cf. Liv. xxxvii. 57): del. Ernesti

6 omnibus quibuscum scripsi: omnibus quibus regibus cum ς: omnibus quibuscum regibus Aχψ: omnibus regibus quibuscum πφω

7 regem om. w

8 pugnax et acer et Niebuhr: pugna exetaceret (exaceraret χψ2) σχψ2: pugna excitaret cett. (om. ω

9 bello Naugerius (2): bellum mei

10 qui s, ed. R: quid mei

11 spe Klotz: ipse codd.

12 Mithridatem s, Ascens. (1): Mithrydate non ς: Mithridatem non cett.

13 constitisset Angelius: exstitisset codd.

14 ut et Halm

15 et cod. Graevii: ut mei

16 ad Tenedum ed. R: attenedum πχω: attened. ςAφ: attenedo ψ

17 renovaret cod. Graevii

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: