[4]
ac
si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic
causae publice constitueretur, is potissimum summo1 honore
adfecto defensor daretur qui eodem honore praeditus non
minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis.
quod si e portu2 solventibus ei qui3 iam in portum ex alto
invehuntur praecipere summo studio solent et4 tempestatum
rationem et praedonum et locorum, quod natura adfert5
ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti
sumus ingrediantur6, quo tandem me esse animo7 oportet
prope iam ex magna iactatione terram videntem in hunc
cui video maximas rei publicae8 tempestates esse subeundas?
qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur
verum etiam providere quid futurum sit, ostendam alio
loco quantum salutis communis intersit duos consules in
re publica Kalendis Ianuariis esse.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 potissimum summo Madvig: potissimo (-e ψ2) codd.
2 e portu Quintil. v. 11. 23: portu Bψ: portus cett.
3 ei qui qui Quintil.
4 solent et ψ2: solent ei ςAπφω: solent eis χψ1
5 adfert fert Victorius (contra Quintil.)
6 ingrediantur πφω, Quintil.: ingrediuntur ςAχψ
7 animo esse Quintil.
8 rei p. om. Quintil.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.