[7]
sed me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque
ornatissimi, Ser. Sulpici, conquestio quam Catonis accusatio
commovebat1 qui gravissime et acerbissime se ferre2 dixit me
familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L. Murenae
contra se defendere. huic ego, iudices, satis facere cupio
vosque adhibere arbitros. nam cum grave est vere accusari
in amicitia, tum, etiam si falso accuseris, non est neglegendum.
ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua tibi omnia
studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse
confiteor et praestitisse arbitror. nihil tibi consulatum
petenti a me defuit quod esset aut ab amico aut a gratioso
aut a consule postulandum. abiit3 illud tempus; mutata
ratio est. sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra
honorem Murenae4 quantum tu a me postulare ausus sis,
tantum debuisse, contra salutem nihil debere.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.