previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4. mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem1 in honoris contentione superata est. quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam2 mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperis3, eos, cum adeptus sis, deponere, esse4 hominis et astuti et ingrati. quod si licet desinere, [9] si te auctore possum, si nulla inertiae infamia5, nulla superbiae turpitudo6, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desino7. sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa8 est eius modi quam nec industrius quisquam9 nec misericors nec officiosus deserere possit10. atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causa11 cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. [10] etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset12 frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.


1 ab eodem (eod ςB) mei: ab eo w, Halm

2 summae Bake infamiam Gulielmius: famam codd.

3 sic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi: si (sic πω) exiceperis (excep. φ, excip. ω) σπφω: sic et si ceperis Aχψ: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius

4 esse σφω: esse et A: esset πχψ

5 infamia Wesenberg: om. codd.

6 turpitudo del. Bake

7 desinon ς: desinam Bake

8 causa Aπψ2: arum ς: causarum χψ1

9 quisquam Gulielmius: quam codd

10 possit ed. R: posset mei

11 causa ψ2: causae cett.

12 esset ςAπφω: esses χψ

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1856)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: