previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [24] quod Amerinis usque eo visum est indignum ut urbe tota fletus gemitusque fieret. etenim multa simul ante oculos versabantur, mors hominis florentissimi, Sex. Rosci, crudelissima, fili autem eius egestas indignissima, cui de tanto patrimonio praedo iste nefarius ne iter quidem ad sepulcrum patrium reliquisset, bonorum emptio flagitiosa, possessio1, furta, rapinae, donationes. nemo erat qui non ardere2 omnia mallet quam videre in Sex. Rosci, viri optimi atque honestissimi, bonis iactantem se ac dominantem T. Roscium. [25] itaque decurionum decretum statim fit ut decem primi proficiscantur ad L. Sullam doceantque eum qui vir Sex. Roscius fuerit, conquerantur de istorum scelere et iniuriis, orent ut et illius mortui famam et fili innocentis fortunas conservatas velit. atque ipsum decretum, quaeso, cognoscite. DECRETVM DECVRIONVM. legati in castra veniunt. intellegitur, iudices, id quod3 iam ante dixi, imprudente L. Sulla scelera haec et flagitia fieri. nam statim Chrysogonus et ipse ad eos accedit et homines nobilis adlegat4 qui peterent ne ad Sullam adirent, et omnia Chrysogonum quae vellent esse facturum pollicerentur. [26] Vsque adeo autem5 ille pertimuerat ut mori mallet quam de his rebus Sullam doceri. homines antiqui, qui ex sua natura ceteros fingerent, cum ille confirmaret sese nomen sex. Rosci de tabulis exempturum, praedia vacua filio traditurum, cumque id ita futurum T. Roscius Capito qui in decem legatis erat appromitteret, crediderunt; Ameriam re inorata6 reverterunt. ac primo rem differre cotidie ac procrastinare isti coeperunt, deinde aliquanto lentius nihil7 agere atque deludere, postremo, id quod facile intellectum est, insidias vitae huiusce Sex. Rosci parare neque sese arbitrari posse diutius alienam pecuniam domino incolumi obtinere.


1 possessio flagitiosa possessio cod. Lambini: falsa possessio Landgraf

2 ardere ardere illa Rufinian. (Rhet. M. p. 47)

3 id quod Naugerius: ut quod codd.

4 adlegat Ernesti: allegatus ς: allegat iis (hi φ) cett.: allegat ab iis Lambinus

5 autem enim coni. Müller

6 re inorata Bπψ: re morata cett.

7 nihil del. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (J. B. Greenough, G. L. Kittredge)
load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: